Girls Guide to City Life

Bontekoe's Preface to ethics

*2
Clarissimo ac Doctissimo viro

D. ABRAHAMO HEIDANO,

S. S. Theologiæ Doctori, ejusdemque in Academia Lugduno-Batava Professori Seniori, ac Primario, nec non verbi divini in ecclesia ejusdem civitatis Proeconi disertissimo à multis retro annis, multisque in regionibus buccinante fama, Magno concionatori vocato.

Ob singularem pietatem atque sapientiam venerande senex.

Quanquam in ea tempora incidisse videamur, in quibus regnante morum barbarie sub pallio & amictu Virtutis, nihil minus quam de bonis moribus, probitate, sinceritate animi cogitent homines, clanculum iræ, odio, invidiæ, indeque pullulantibus vitiis dediti; tamen non ita virtus exulat, quin & ejus Proci, Piique inveniantur, & de Virtute crebri sermones habeantur in Ecclesia, Academia, interque ipsum populum, nec non in libris scriptisque Ethicorum: horum è numero haud in-

*2v

fimus dicam fuit an primus nostro tempore Arnoldus Geulinxs, Professor Lugdunensis, eheu! magno bonorum omnium, & genuinæ sapientiæ amantium dolore è vivis ereptus fatali illo anno 1669. nam quis ex illis septem Græciæ sapientibus, ex totius Latii, imo omnium à condito mundo gentium sapientibus veram nobis Virtutem descripsit? multo quidem de Virtute custodibus chartis demandavit antiquitas, multæ de moribus veterum Philosophorum sententiæ ad nos pervenerunt, sed si revoces ad incudem sanæ rationis, maximam partem falsæ sunt, plures adeo redolent Rethoricam, ut pene aliud non sint, quam magnifica sine rebus verba, omnes malo nituntur fundamento, chenodoxia, & malorum omnium radice Philautiâ: ut non sine causa dictum videatur Virtutes Ethncorum esse splendida peccata, peccata scil. quia intus mala sunt, & legi difformia, vacua bono proposito, extus vero spendent nomine Virtutis, ejusque Officio, & externo Apparatu: quemadmodum liberalis videtur, qui multum largitur, quanquam sæpe avarus sit, ob id, quia ut plus acciperet, dedit. Si proinde tota hic antiquitas lapsa est, quid recentiorum turba? pars maxima sequitur antecedentium gregem, & sub novo sæpe titulo veterem toties recoctam crambem reponit identidem. At forte magnum illud Galliæ Sydus nob. Renatus Descartes Philosophorum Coryphæus,

*3

Primus inaccessum qui per tot secula verum
Eruit è tetris longæ caliginis umbris
ut Matheseos ac Physicæ fuit peritissimus, ita pariter in tribus, quotuorve regulis suæ Ethices totam Virtutem, eamque veram depinxit: verum enimverò hæc ejus Ethica, eo ipso fatente tantum erat pro tempore efficta, deserviebatque duntaxat ejus dubitationi: ad hæc à Cl. viro D. REINERO VOGELSANG v. d. m. & S. S. Theologiæ Professore Sylva-ducensi solidissime juxta ac elegantissime refutata est & funditus eversa; ut idcirco nihil amplius de ea videatur spei superesse, nisi quis ad feliciter ac pacate in aliquo hominum statu vivendum Ethicam solummodo desiderans putaret sibi tres illas regulas Cartesii, ejusque (si Dis placet) Ethicam sufficere: enimvero ad pacem in quovis etiam cætu vel Turcarum obtinendum, nonne satis est, si quis legibus atque institutis patriæ obtemperet, firmiter religionem aliquam teneat, juxta prudentiorum opiniones, easque maxime moderatas se gubernet, tum propositi sit constans & tenax, adeò etiam, ac si certò & indubiè bonum esset, quamvis forte pessimum sit denique, ne conscientiæ morsus patiatur, quibus solent inferiores & vulgi Animi torqueri, omnia reputet necessaria, & idcirco necessitati illi se accomodet. Non possum à me impetrare, ut credam nobil. Cartesium non aliam Ethicam aut novisse, aut si ad eam suas cogitationes

*3v

deduxisset, componere potuisse. Hæc certe Ethica parum bonæ mentis habet, & adjunctis quorundam ejus sectatorum commentariis atque interpretamentis, impia plane est, & brevis ad insaniam, atque Atheismum via: sublimior vero atque sincerior doctrina morum ex principiis Philosophicis Cartesii fluit: is ipsus refert totam suam Philosophiam sequelam esse Altissimæ cujusdam Ethicæ: quæ autem ista Ethica? illæne tres regulæ? absit ut tam absurda vaticinemur, aliam verò non in lucem emisit Cartesius. Coscripsit certe eam nominatus ante Arnoldus Geulinx, quæ tam cum principiis Cartesii, quam cum sacris litteris apprimè conspirat; primam partem edidit; reliquas nunc etiam literato orbi communicandas esse necessum duxi, non tantum in gratiam complurium Studiosorum id avidissime efflagitantium, verum etiam propter id genus Philosophorum, quod hodie sub titulo Cartesianorum, resuscitans impietates Vanini, Serveti, aliorumque Atheos agit, & solummodo Cartesii Physicam, atque Mathematicam tenens, irridet omnem Metaphysicam, Logicam, Ethicam, uno verbo, quicquid mentem excolit & à brutis hominem segregat: usque adeo Corporea evadit & bruta hæc Physicorum atque Mathematicorum natio, ut quia sub imaginationem Deus non cadat nec possit lineis vel figuris describi, audeat aperto ore, eum negare, horresco referens!

*4

deinde pro vero Deo, mundum habet, ut adeo illi ipsi, & nos, & omnia quæ sunt, simul componant Deum. Creatum esse mundum non concipiunt hæc Animalia gloriæ, imo non credunt, sed contra urgent cum suo Ethnico æternitatem mundi, deinde nexum faciunt omnium causarum, & cuncta quæ eveniunt, accidere necessariò, voluntatum esse aliquid negativum, humanam mentem meros spirituum animalium motus, ideoque cum corpore mortuo interire, bruta hoc ab hominibus differre, quod à vulgo sapiens, simias, si recte educantur, loqui posse humana voce; adhæc nulla dari legem, nisi ex magistratus beneplacito, atq; ea propter hic malum esse, quod alibi bonum, hinc etiam deducunt illam sententiam, nullum dari peccatum; nisi adversus legem civilem ac politicam, nullum bonum esse, nisi utile, justitiam circumscribi potestate sola, & hoc cuique licere, quod potest: atque hæc & alia longo ordine sententiarum monstra imis recondunt pectoribus, quo ipso licet videre, quantum ab antiqua & prima sinceritate declinare cæperit illa secta, quæ Cartesiana se vocat. Ut vero id publice constaret, necesse fuit Ethicam Geulingii, viri ut maximi ingenii, ita quoque antiquæ probitatis, publicam facere; & eo ipso evidentissime demonstrare, non nisi infelicissimum esse Ethices à reliqua Philosophia divortium: quod nisi fecissent, nunquam credo ad tantam im-

*4v

pietatem pervenire potuissent. Nam ubi Philosophus relinquit probitatem, & ad graviora peccata clanculum delabitur (in aperta enim scelera rarò incidit hypocrisi deditus fere semper) ut apud homines pro ingenii acumine facile prætextum invenit, iisq; haud difficulter malum non esse id quod agit, sæpe persuadet, ita tandem impatiens conscientiæ morsûs, & qua ratione etiam possit ejus sensus excuti, deliberat: ad hoc malus animus quotidie multa suggerit. Si de peccato cogitat, putat se necessario agere, nec aliud posse, proinde veniam mereri, aut certe culpari non debere, nedum puniri ob id, quod invitus quasi & à naturâ compulsus, fecit. Si de Deo vindice omnis injustitiæ conscientia testatur, primum horret, & odit Dei sanctitatem, quam deinde in dubium vocat, tandem multis Sophismatum ac ratiociniorum subtilitatibus mentem suam irretit, & animum inducit, aut Deum esse bomnum & misericordem peccata facile condonantem, aut fabulam circumferri de vindicta Dei. In hoc errore confirmatur, quando tot hominum scelera quotidie videt per Dei longanimitatem impunita transferri, felices esse improbos, iisque ex animi sententia quasi omnia evenire. Si quis autem inferat, post hanc vitam puniri scelera ista, etiam non fert hunc scrupulum malus animus. Immortalem esse animam, eique æternum vel pænas, vel gaudia cælorum præparata quibus

*5

argumentis persuadeor, secum inquit? cum vero nulla penes se satis ad eam probationem gravia inveniat forte argumenta, concludit & hic falli eos homines.
...